LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 12.2

lat augustine stoa011 perseus lat2

Unde autem tanta exorta est felicitas litterario labori nostro quo in librorum quorundam conscriptione sudavimus, ut a tua dignatione legerentur, nisi quia dominus, cui subdita est anima mea, consolari voluit curas meas et a timore recreare, quo me in talibus operibus necesse est esse sollicitum, necubi forte indoctior vel incautior quamvis in planissimo campo veritatis offendam? Cum enim tibi placet, quod scribo, novi cui placeat, quoniam quis te inhabitet novi. Idem quippe omnium munerum spiritalium distributor atque largitor per tuam sententiam confirmavit oboedientiam meam. Quicquid enim habent illa scripta delectatione tua dignum, in meo ministerio dixit deus: Fiat, et factum est; in tua vero approbatione vidit deus, quia bonum est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable