LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 12.3

lat augustine stoa011 perseus lat2

Quaestiunculas sane quas mihi enodandas iubere dignatus es, etsi mea tarditate implicatus non intellegerem, tuis meritis adiutus aperirem. Tantum illud quaeso ut pro infirmitate mea depreceris deum et sive in his quibus me exercere benigne paterneque voluisti, sive in aliis, quaecumque nostra in tuas sanctas manus forte pervenerint, quia sicut dei data sic etiam mea errata cogito, non solum curam legentis inpendas, sed etiam censuram corrigentis adsumas.

Provenance