Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 13.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
Secundum spiritum, quantum domino placet atque ipse vires praebere dignatur, recte sumus; corpore autem ego in lecto sum; nec ambulare enim nec stare nec sedere possum rhagadis vel exochadis dolore et tumore. Sed etiam sic, quoniam id domino placet, quid aliud dicendum est, nisi quia recte sumus? Potius enim, si id nolumus quod ille vult, nos culpandi sumus, quam ille non recte aliquid vel facere vel sinere existimandus est. Nosti haec omnia; sed quia mihi es alter ego, quid libentius tecum loquerer, nisi quod mecum loquor? Commendamus ergo sanctis orationibus tuis et dies et noctes nostras, ut oretis pro nobis, ne diebus intemperanter utamur, ut noctes aequo animo toleremus, ut, etiam si ambulemus in medio umbrae mortis, nobiscum sit dominus, ne timeamus mala. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable