Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 13.3
lat augustine stoa011 perseus lat2
Fratrem Severum et qui cum eo sunt salutamus. Etiam ipsis fortasse scriberemus, si per festinationem perlatoris liceret. Peto autem, ut apud eundem fratrem nostrum Victorem, cui ago etiam apud tuam sanctitatem gratias, quod Constantinam cum pergeret indicavit, petendo adiuves, propter negotium quod ipse novit, de quo gravissimum pondus pro ea re multum deprecantis Nectarii maioris patior, per Calamam remeare ne gravetur; sic enim promisit mihi. Vale. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable