Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 15.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Vos autem, fratres, exhortamur in domino, ut propositum vestrum custodiatis et usque in finem perseveretis ac, si qua opera vestra mater ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis deo, cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas. Nec vestrum otium necessitatibus ecclesiae praeponatis, cui parturienti si nulli boni ministrare vellent, quo modo nasceremini, non inveniretis. Sicut autem inter ignem et aquam tenenda est via, ut nec exuratur homo nec demergatur, sic inter apicem superbiae et voraginem desidiae iter nostrum temperare debemus, sicut scriptum est: Non declinantes neque ad dexteram neque ad sinistram. Sunt enim, qui, dum nimis timent, ne quasi in dexteram rapti extollantur, in sinistram lapsi demerguntur, et sunt rursus, qui, dum nimis se auferunt a sinistra, ne torpida vacationis mollitia sorbeantur, ex altera parte iactantiae fastu corrupti atque consumpti in fumum favillamque vanescunt. Sic ergo, dilectissimi, diligite otium, ut vos ab omni terrena delectatione refrenetis et memineritis nullum locum esse, ubi non possit laqueos tendere, qui timet, ne revolemus ad deum, et inimicum omnium bonorum, cuius captivi fuimus, iudicemus, nullamque esse nobis perfectam requiem cogitetis, donec transeat iniquitas et in iudicium iustitia convertatur.