Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 15.3
lat augustine stoa011 perseus lat2
Item cum aliquid strenue atque alacriter agitis et inpigre operamini sive in orationibus sive in ieiuniis sive in elemosynis vel tribuentes aliquid indigentibus vel donantes iniurias, sicut et deus in Christo donavit nobis, sive edomantes perniciosas consuetudines castigantesque corpus et servituti subicientes sive sufferentes tribulationem et ante omnia vos ipsos invicem in dilectionem—quid enim sufferat, qui fratrem non suffert?—sive prospicientes astutiam atque insidias temptatoris et scuto fidei iacula eius ignita repellentes et extinguentes sive cantantes et psallentes in cordibus vestris domino vel vocibus a corde non dissonis: omnia in gloriam dei facite, qui operatur omnia in omnibus, atque ita ferventes spiritu, ut in domino laudetur anima vestra. Ipsa est enim actio recti itineris, quae oculos semper habet ad dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes. Talis actio nec frigitur negotio nec frigida est otio nec turbulenta nec marcida est nec audax nec fugax nec praeceps nec iacens. Haec agite et deus pacis erit vobiscum.