Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 15.4
lat augustine stoa011 perseus lat2
Nec importunum me existimet caritas vestra, quia vobiscum loqui vel per epistulam volui. Non enim hoc vos monui, quod vos non arbitror facere; sed credidi me non parum commendari deo a vobis, si ea quae munere illius facitis, cum adlocutionis nostrae memoria faciatis. Nam et ante iam fama et nunc fratres, qui venerunt a vobis, Eustasius et Andreas bonum Christi odorem de vestra sancta conversatione ad nos adtulerunt. Quorum Eustasius in eam requiem praecessit, quae nullis fluctibus sicut insula tunditur, nec Caprariam desiderat, quia nec cilicio iam quaerit indui. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable