Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 16.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
Humanitatis vestrae famosissimum scelus et in- opinata crudelitas terram concutit et percutit caelum, ut in plateis ac delubris vestris eluceat sanguis et resonet homicidium. Apud vos Romanae sepultae sunt leges, iudiciorum rectorum calcatus est terror, imperatorum certe nulla veneratio nec timor. Apud vos sexaginta numero fratrum innocens effusus est sanguis et, si quis plures occidit, functus est laudibus et in vestram curiam tenuit principatum. Age nunc principalem veniamus ad causam. Si Herculem vestrum dixeritis, porro reddemus; adsunt metalla, saxa nec desunt; accedunt et marmorum genera, suppeditat artificum copia. Ceterum deus vester cum diligentia sculpitur, tornatur et ornatur; addimus et rubricam, quae pingat ruborem, quo possint vota vestra sacra sonare. Nam si vestrum Herculem dixeritis, conlatis singulis nummis ab artifice vestro vobis emimus deum. Reddite igitur animas, quas truculenta vestra manus, contorsit, et, sicuti a nobis vester Hercules redhibetur, sic etiam a vobis tantorum animae reddantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable