LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 17.1

lat augustine stoa011 perseus lat2

Litteras nullas tuae venerabilitatis, ex quo ab invicem corporaliter digressi sumus, accepi. Nunc vero legi epistulam benignitatis tuae de Donato et fratre eius et, quid responderem, diu fluctuavi. Sed tamen etiam atque etiam cogitanti, quid sit utile saluti eorum quibus nutriendis in Christo servimus, nihil mihi aliud occurrere potuit nisi non esse istam viam dandam servis dei, ut facilius se putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores. Et ipsis enim facilis lapsus et ordini clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericatus eliguntur, cum ex his, qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum adsumere soleamus, nisi forte, sicut vulgares dicunt, malus choraula bonus symphoniacus est, ita idem ipsi vulgares de nobis iocabuntur dicentes malus monachus bonus clericus est. Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus et tam gravi contumelia clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, cum aliquando etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia et tamen desit instructio necessaria aut personae regularis integritas.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable