Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 17.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Sed de istis, credo, arbitrata sit beatitudo tua, quod nostra voluntate, ut suis potius conregionalibus utiles essent, de monasterio recessissent. Sed falsum est; sponte abierunt, sponte deseruerunt nobis, quantum potuimus, pro eorum salute renitentibus. Et de Donato quidem, quia iam factum est, ut, antequam de hac re aliquid in concilio statueremus, ordinaretur, si forte a superbiae perversitate correctus est, quod vult, faciat prudentia tua. De fratre vero eius, in cuius vel maxime causa de monasterio etiam ipse Donatus abscessit, cum intellegas quid sentiam, nescio quid respondeam. Contradicere tamen prudentiae tuae, honori caritatique non audeo et sane spero id te facturum quod membris ecclesiae salubre perspexeris. Amen. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable