LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 18.2

lat augustine stoa011 perseus lat2

Audivi autem causam eius, cum centum dies essent ad dominicum paschae, qui futurus est VIII Id. Aprilis. Hoc propter concilium insinuare curavi venerabilitati tuae, quod etiam ipsi non celavi, sed ei fideliter, quid institutum esset, aperui. Et si intra annum causam suam, si forte sibi aliquid agendum putat, agere neglexerit, deinceps eius vocem nemo audiat. Nos autem, domine beatissime et venerabiliter suscipiende pater, si haec indicia malae conversationis clericorum, maxime cum fama non bona eos coeperit comitari, non putaverimus nisi eo modo vindicanda quo in concilio constitutum est, incipimus cogi ea quae sciri non possunt, velle discutere et aut incerta damnare aut vere incognita praeterire. Ego certe presbyterum, ut qui die ieiunii, quo eiusdem loci etiam ecclesia ieiunabat, vale faciens collegae suo eiusdem loci presbytero apud famosam mulierem nullum secum clericum habens remanere et prandere et cenare ausus est et in una domo dormire, removendum ab officio presbyteri arbitratus sum timens ei deinceps ecclesiam dei committere. Quod si forte iudicibus ecclesiasticis aliud videtur, quia sex episcopis causam presbyteri terminare concilio statutum est, committat illi, qui vult, ecclesiam suae curae commissam; ego talibus, fateor, quamlibet plebem committere timeo, praesertim quos nulla bona fama defendit, ut hoc eis possit ignosci, ne, si quid perniciosius eruperit, languens inputem mihi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable