Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 2.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Quod nolo in eam partem accipias, ut nos in his rebus quasi ad quandam mentis iuventutem firmioris intellegentiae robore pervenisse existimes. Pueri enim sumus. sed. ut dici adsolet, forsitan belli; et non male. Nam plerumque perturbatos et sensibilium plagarum curis refertos illa tibi notissima ratiuncula in respirationem levat, mentem atque intellegentiam oculis et hoc vulgari aspectu esse meliorem. Quod ita non esset, nisi magis essent illa, quae intellegimus, quam ista, quae cernimus. Cui ratiocinationi utrum nihil valide inimicum sit, peto mecum consideres. Hac ego interim recreatus, cum deo in auxilium deprecato et in ipsum et in ea, quae verissime vera sunt, adtolli coepero, tanta non numquam rerum manentium praesumptione compleor, ut mirer interdum illa mihi opus esse ratiocinatione, ut haec esse credam quae tanta insunt praesentia, quanta sibi quisque ipse fit praesens. Recole tu quoque; nam te fateor huius rei esse diligentiorem, ne quid forte nesciens rescriptis adhuc debeam. Nam mihi non facit fidem tam multorum onerum, quae aliquando numeraveram, tam repentina depositio, quamvis te accepisse litteras meas non dubitem, quarum rescripta non habeo.