Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 21.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
Tristitia Thiavensis ecclesiae cor meum conquie- scere non permittit. donec eos tecum audiam in pristinum animum restitutos, quod cito faciendum est. Si enim de homine uno tantum sategit apostolus dicens: Ne maiore tristitia absorbeatur, qui eius modi est, ubi etiam ait: Ut non possideamur a satana, non enim ignoramus mentes eius, quanto magis nos oportet vigilanter agere ne hoc in toto grege plangamus et maxime in eis qui nunc catholicae paci accesserunt et quos nullo modo relinquere possum. Sed quia temporis non sivit angustia ut simul inde nobis diligenter deliberatam liceret eliquare sententiam, quid mihi post digressum nostrum diu cogitanti placuerit, accipiat sanctitas tua et si tibi quoque placet, iam litterae quas ad eos communi nomine scripsi, sine dilatione mittantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable