LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 21.3

lat augustine stoa011 perseus lat2

Nam cum quisque ad monasterium convertitur, si veraci corde convertitur, illud non cogitat maxime admonitus quantum malum sit. Si autem fallax est et sua quaerit, non quae Iesu Christi, non habet utique caritatem et quid ei prodest, si distribuerit omnia sua pauperibus et tradiderit corpus suum, ut ardeat? Huc accedit quia illud, sicut iam conlocuti sumus, deinceps vitari potest et agi cum eo qui convertitur, si non potest admitti ad societatem fratrum, antequam se omnibus illis impedimentis exuerit et ex otio tendatur, cum eius res iam esse destiterit. Haec autem mors infirmorum et tantum impedimentum salutis eorum, pro quibus tantopere laboramus, ut eos catholicae paci lucremur, aliter vitari non potest, nisi ut apertis- sime intellegant nullo modo nos de pecunia satagere in talibus causis, quod nullo modo intellecturi sunt, nisi illam rem quam semper presbyteri esse putaverunt, eorum usibus relinquamus, quia et si eius non erat, hoc ab initio scire debuerant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable