LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 21.6

lat augustine stoa011 perseus lat2

Postremo, quia omnia timeo et memini in digressu nostro quid proposueris, quod me fratres Tagastenses teneant debitorem in dimidio illius pretii, si hoc iustum esse liquido perspicis, ea dum taxat condicione non abnuo, ut, cum habuero, reddam, id est cum aliquid tantum obvenerit Hipponiensi monasterio, ubi hoc sine angustia fieri possit, ut tanta ibi summa detracta non minus quam aequalis pro numero cohabitantium pars ad nostros perveniat.

Provenance