Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 22.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
Et ego sentio quam durus videar, et me ipse vix fero, quod filium meum diaconum Lucillum germanum tuum sanctitati tuae non mitto atque permitto. Sed cum ipse quoque aliquos ex tuis nutrimentis valde carissimos atque dulcissimos necessitatibus ecclesiarum longe abs te positarum concedere coeperis, tunc senties quibus desideriorum stimulis fodiar, quod quidam mihi maxima et dulcissima familiaritate coniuncti non sunt etiam corporaliter mecum. Nam ut longe mittam cognationem tuam, quantum libet valeat germanitas tui sanguinis, non vincit amicitiae vinculum quo nobis invicem ego et frater Severus inhaeremus; et tamen nosti quam raro mihi eum videre contingat. Atque hoc fecit non utique voluntas vel mea vel illius, sed dum matris ecclesiae necessitates propter futurum saeculum quo nobiscum inseparabiliter convivemus, nostri temporis necessitatibus anteponimus. Quanto ergo aequius te tolerare oportet pro utilitate ipsius matris ecclesiae eius fratris absentiam cum quo non tam diu cibum dominicum ruminas, quam diu ego cum dulcissimo concive meo Severo, qui mecum tamen nunc vix et interdum per exiguas chartulas loquitur et eas quidem plures aliarum curarum et negotiorum refertas quam portantes aliquid nostrorum in Christi suavitate pratorum! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable