LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 22.2

lat augustine stoa011 perseus lat2

Hic forsitan dicas: Quid enim? Et apud nos germanus meus ecclesiae non erit utilis aut propter aliud eum mecum habere desidero? Plane si tantum ibi, quantum hic mihi eius praesentia lucrandis vel regendis ovibus domini utilis videretur, non dico duritiam sed iniquitatem meam nemo non iure culparet. Sed cum Latina lingua, cuius inopia in nostris regionibus evangelica dispensatio multum laborat, illic autem eiusdem linguae usus omnino sit,—itane censes nos saluti plebium domini oportere consulere, ut hanc facultatem illuc mittamus et hinc auferamus, ubi eam magno cordis aestu requirimus? Da itaque veniam quod non solum contra tuum desiderium, sed etiam contra sensum meum, facio quod me facere sarcinae nostrae cura constringit. Dabit tibi dominus in quo posuisti cor tuum, ut tales sint labores tui, ut pro isto beneficio remunereris; sic enim regionum nostrarum ardentissimae siti diaconum Lucillum tu potius concessisti; neque enim parum praestabis, cum de hac re nulla petitione me ulterius onerabis, ne nihil aliud quam durior appaream venerabili mihi et sanctae benivolentiae tuae.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable