Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 24.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
Iam senio frigescentibus membris fervere animum tuum patriae caritate nec miror et laudo, teque non tantum tenere memoriter verum etiam vita ac moribus demonstrare, quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis, non invitus immo etiam libens accipio. Unde supernae cuiusdam patriae, in cuius sancto amore pro nostro modulo inter eos quibus ad illam capessendam consulimus, periclitamur atque laboramus, talem etiam te ipsum civem habere vellemus, ut eius portiunculae in hac terra peregrinanti nullum consulendi modum finemque censeres, tanto effectus melior, quanto meliori civitati officia debita praerogares, in eius aeterna pace nullum gaudendi finem inventurus, cuius ad tempus laboribus nullum tibi finem statueris consulendi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable