Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 24.10
lat augustine stoa011 perseus lat2
Modo cum apud Calamam essemus, ut nostri in tam gravi dolore vel consolarentur afflicti vel sedarentur accensi, quantum potuimus, quod in tempore oportuisse existimavimus,cum Christianis egimus. Deinde ipsos etiam paganos, mali tanti caput et causam, petentes ut ab eis videremur, admisimus, ut hac occasione admoneremus eos, quid facere deberent, si saperent, non tantum pro removenda praesenti sollicitudine verum etiam pro inquirenda salute perpetua. Multa a nobis audierunt, multum etiam ipsi rogaverunt; sed absit ut tales servi simus, quos ab eis rogari delectet, a quibus noster dominus non rogatur. Unde pervides pro vivacitate mentis tuae ad hoc esse nitendum servata mansuetudine et moderatione Christiana, ut aut ceteros deterreamus eorum imitari perversitatem aut ceteros optemus eorum imitari correctionem. Damna, quae inlata sunt, vel tolerantur a Christianis vel resarciuntur per Christianos. Animarum nos lucra, quibus adquirendis cum periculo etiam sanguinis inhiamus, et in loco illo quaestuosius provenire et aliis locis illo exemplo non impediri desideramus. Dei misericordia nobis praestet de tua salute gaudere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable