Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 24.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Verum hoc donec fiat—neque enim desperandum est illam te patriam posse adquirere vel iam adquirendam prudentissime cogitare, ad quam te pater etiam, qui in ista genuit, antecessit-—hoc ergo donec fiat, da nobis veniam, si propter patriam nostram, quam cupimus numquam relinquere, contristamus patriam tuam, quam cupis florentem relinquere. De cuius quidem floribus si cum tua prudentia disputemus, non est verendum ne tibi difficile persuadeatur aut vero etiam non facile occurrat, quem ad modum florere civitas debeat. Commemoravit poeta ille vestrarum clarissimus litterarum quosdam flores Italiae; sed nos in vestra patria non tam experti sumus quibus floruerit terra illa viris, quam quibus arserit armis, immo vero non armis sed flammis nec arserit, sed incendent. Quod tantum scelus si fuerit in-punitum nulla digna correctione pravorum, florentem te patriam putas relicturum? O flores non plane fructuum sed spinarum! Compara nunc, utrum malis florere patriam tuam pietate an impunitate, correctis molibus an securis ausibus; compara ista et vide, utrum in patriae tuae amore nos vincas, utrum eam magis venusque cupias florere quam nos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable