LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 24.3

lat augustine stoa011 perseus lat2

Intuere paululum ipsos de re publica libros, unde illum affectum amantissimi civis ebibisti, quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis. Intuere, obsecro te, et cerne quantis ibi laudibus frugalitas et continentia praedicetur et erga coniugale vinculum fides castique honesti ac probi mores, quibus cum praepollet civitas, vere florere dicenda est. Hi autem mores in ecclesiis toto orbe crescentibus tamquam in sanctis auditoriis populorum docentur atque discuntur, et maxime pietas qua verus et verax colatur deus, qui haec omnia quibus animus humanus divinae societati ad inhabitandam aeternam caelestemque civitatem instruitur et aptatur, non solum iubet adgredienda, verum etiam donat implenda. Inde est quod deorum multorum falsorumque simulacra et praedixit eversum iri et praecepit everti. Nihil enim homines tam insociabiles reddit vitae perversitate quam illorum deorum imitatio, quales describuntur et commendantur litteris eorum.

Provenance