LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 24.4

lat augustine stoa011 perseus lat2

Denique illi doctissimi viri qui rem publicam civitatemque terrenam, qualis eis esse debere videbatur, magis domesticis disputationibus requirebant vel etiam describebant, quam publicis actionibus instituebant atque formabant, egregios atque laudabiles quos putabant homines potius quam deos suos imitandos proponebant erudiendae indoli iuventutis. Et re vera Terentianus ille adulescens qui spectans tabulam pictam in pariete, ubi pictura inerat de adulterio regis deorum, libidinem qua rapiebatur, stimulis etiam tantae auctoritatis accendit, nullo modo in illud flagitium vel concupiscendo laberetur vel perpetrando inmergeretur, si Catonem maluisset imitari quam Iovem; sed quo pacto id faceret, cum in templis adorare cogeretur Iovem potius quam Catonem? Verum haec ex comoedia quibus impiorum luxus et sacrilega superstitio convinceretur, proferre forsitan non debemus. Lege vel recole in eisdem libris quam prudenter disseratur nullo modo potuisse scriptiones et actiones recipi comoediarum, nisi mores recipientium consonarent. Ita clarissimorum virorum in re publica excellentium et de re publica disputantium auctoritate Armatur nequissimos homines fieri deorum imitatione peiores, non sane verorum sed falsorum atque Actorum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable