Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 24.5
lat augustine stoa011 perseus lat2
At enim illa omnia quae antiquitus de vita deorum moribusque conscripta sunt, longe aliter sunt intellegent atque interpretanda sapientibus. Ita vero in templis populis congregatis recitari huiusce modi salubres interpretationes heri et nudiustertius audivimus. Quaeso te, sicine caecum est humanum genus adversus veritatem, ut tam aperta et manifesta non sentiat? Tot locis pingitur, funditur, tunditur, sculpitur, scribitur, legitur, agitur, cantatur, saltatur Iuppiter adulteria tanta committens; quantum erat, ut in suo saltem Capitolio ista prohibens legeretur? Haec mala dedecoris impietatisque plenissima si nemine prohibente in populis ferveant, adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his victimas immolant, vastetur pecus etiam pauperum, cum haec histriones agunt et saltant, effundantur patrimonia divitum, civitates florere dicuntur? Horum plane florum non terra fertilis, non aliqua opulens virtus sed illa dea Flora digna mater inventa est, cuius ludi scenici tam effusiore et licentiore turpidine celebrantur, ut quivis intellegat quale daemonium sit, quod placari aliter non potest nisi illic non aves, non quadrupedes, non denique sanguis humanus, sed multo scelestius pudor humanus tamquam immolatus intereat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable