LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 24.6

lat augustine stoa011 perseus lat2

Haec dixi, propter quod scripsisti, quantum tibi aetas fini proxima est, cupere te ut patriam tuam incolumem ac florentem relinquas. Tollantur illa omnia vana et insana, convertantur homines ad verum dei cultum moresque castos et pios; tunc patriam tuam florentem videbis non opinione stultorum sed veritate sapientium, cum haec patria carnalis generationis tuae portio fuerit illius patriae, cui non corpore sed fide nascimur, ubi omnes sancti et fideles dei post labores velut hiemales vitae huius intermina aeternitate florebunt. Nobis itaque cordi est neque Christianam amittere mansuetudinem neque perniciosum ceteris imitationis exemplum in illa civitate relinquere. Quo modo id agamus, aderit deus, si eis non ita graviter indignetur. Alioquin et mansuetudo quam servare cupimus, et disciplina qua uti moderate nitimur, impediri potest, si deo aliud in occulto placet sive iudicanti hoc tantum malum flagello acriore plectendum sive etiam vehementius nascenti, si non correctis nec ad se conversis ad tempus esse voluerit inpunitum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable