Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 24.7
lat augustine stoa011 perseus lat2
Praescribit nobis quodam modo prudentia tua de persona episcopali et dicis patriam tuam non levi populi sui errato prolapsam. Quod quidem si iuris publici rigore metiamur, debet plecti severiore censura; sed episcopum, inquis, fas non est nisi salutem hominibus impertire et pro statu meliore causis adesse et apud omnipotentem deum veniam aliorum mereri delictis. Hoc omnino servare conamur, ut severiore censura nemo plectatur neque a nobis neque ab alio ullo intercedentibus nobis, et salutem hominibus cupimus impertire, quae posita est in recte vivendi felicitate, non in male faciendi securitate. Veniam quoque non tantum nostris verum et aliorum instamus delictis mereri, quod impetrare nisi pro correctis omnino non possumus. Adiungis etiam et dicis: Quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable