LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 24.8

lat augustine stoa011 perseus lat2

Accipe breviter quae commissa sint, et noxios ab innocentibus ipse discerne. Contra recentissimas leges Kalendis Iuniis festo paganorum sacrilega sollemnitas agitata est, nemine prohibente, tam insolenti ausu, ut. quod nec Iuliani temporibus factum est, petulantissima turba saltantium in eodem prorsus vico ante fores transiret ecclesiae. Quam rem inlicitissimam atque indignissimam clericis prohibere temptantibus, ecclesia lapidata est. Deinde post dies ferme octo, cum leges notissimas episcopus ordini replicasset, et dum ea quae iussa sunt velut implere disponunt, iterum ecclesia lapidata est. Postridie nostris ad inponendum perditis metum, quod videbatur, apud acta dicere volentibus publica iura negata sunt, eodemque ipso die, ne vel divinitus terrerentur, grando lapidationibus reddita est; qua transacta continuo tertiam lapidationem et postremo ignes ecclesiasticis tectis atque hominibus intulerunt, unum servorum dei, qui oberrans occurrere potuit, occiderunt, ceteris partim ubi potuerant latitantibus, partim qua potuerant fugientibus, cum interea contrusus atque coartatus quodam loco se occultaret episcopus, ubi se ad mortem quaerentium voces audiebat sibique increpantium quod eo non invento gratis tantum perpetrassent scelus. Gesta sunt haec ab hora ferme decima usque ad noctis partem non minimam. Nemo compescere, nemo sub venire temptavit illorum quorum esse gravis posset auctoritas, praeter unum peregrinum, per quem et plurimi servi dei de manibus interficere conantium liberati sunt et multa extorta praedantibus. Per quem clarum factum est quam facile illa vel omnino non fierent vel coepta desisterent, si cives maximeque primates ea fieri perficique vetuissent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable