LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 24.9

lat augustine stoa011 perseus lat2

Proinde in universa illa civitate non innocentes a nocentibus sed minus nocentes a nocentioribus poteris fortasse discernere. Nam in parvo peccato illi sunt qui metu deterriti maximeque, ne offenderent eos quos in illo oppido plurimum posse et inimicos ecclesiae noverant, opem ferre non ausi sunt; scelerato autem omnes, quibus etsi non facientibus neque inmittentibus tamen volentibus ista commissa sunt; sceleratiores, qui commiserunt; sceleratissimi, qui inmiserunt. Sed de inmissione suspicionem putemus esse, non veritatem, nec ea discutiamus, quae nisi tormentis eorum per quos inquiruntur, inveniri omnino non possunt. Demus etiam veniam timori eorum, qui potius deum pro episcopo et servis eius deprecandum quam potentes inimicos ecclesiae offendendos esse putaverunt. Quid eos qui restant, nullane censes disciplina cohercendos et proponendum aestimas inpunitum tam immanis furoris exemplum? Non praeterita vindicando pascere iram nostram studemus, sed misericorditer in futurum consulendo satagimus. Habent homines mali ubi et per Christianos non solum mansuete verum etiam utiliter salubriterque plectantur; habent enim quod corpore incolumi vivunt, habent unde vivunt, habent unde male vivunt. Duo prima salva sint, ut quos paeniteat sint; hoc optamus, hoc, quantum in nobis est, etiam inpensa opera instamus. Tertium vero si deus voluerit tamquam putre noxiumque resecari, valde misericorditer puniet; si autem vel amplius voluerit vel ne hoc quidem permiserit, altioris et profecto iustioris consilii ratio penes ipsum est; a nobis curam officiumque oportet inpendi, quousque videre conceditur, deprecantibus eum, ut animum nostrum adprobet, quo cunctis volumus esse consultum, nihilque fieri sinat per nos quod et nobis et ecclesiae suae non expedire longe melius novit ipse quam nos.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable