Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 25.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
Quamvis mox ut audivimus te merito sublimatum, cum ipsa fama nondum certissima nobis esset, nihil aliud de animo tuo credidimus erga ecclesiam dei, cuius te veraciter filium esse gaudemus, quam quod tuis litteris mox aperuisti, tamen etiam illis lectis, quibus ultro dignatus es, etiam si pigri et cunctantes essemus, exhortationem benivolentissimam mittere, ut instruente humilitate nostra per religiosam oboedientiam tuam dominus, cuius munere talis es, ecclesiae suae iam iamque subveniat, maiore fiducia tibi scribimus, domine eximie et merito praestantissime multumque in Christi caritate honorande fili. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable