LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 25.2

lat augustine stoa011 perseus lat2

Et fratres quidem multi sancti collegae mei graviter ecclesia perturbata profecti sunt paene fugientes ad gloriosissimum comitatum, quos sive iam videris sive litteras eorum ab urbe Roma opportunitate cuiusquam occasionis acceperis, ego tamen, licet nullum consilium cum eis communicare potuerim, non potui praetermittere per hunc fratrem et conpresbyterum meum, qui urgenti necessitate pro salute civis sui etiam media hieme quomodocumque ad illas partes venire compulsus est, et salutare et admonere caritatem tuam, quam habes in Christo Iesu domino nostro, ut opus tuum bonum diligentissima acceleretur instantia, quo noverint inimici ecclesiae leges illas quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone in Africam missae sunt, voluntate imperatoris piissimi et fidelissimi constitutas; quo nesciente vel nolente factum sive dolose iactant sive libenter putant atque hinc animos inperitorum turbulentissimos reddunt nobisque periculose ac vehementer infestos.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable