Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 26.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Absit itaque ut recusemus audire etiam quae amara et tristia sunt erga carissimos nostros. Nescio quo enim modo minus fit quod patitur unum membrum, si compatiuntur alia membra. Nec ipsa mali relevatio fit per communionem cladis sed per solatium caritatis, ut, quamvis alii ferendo patiuntur, alii cognoscendo compatiuntur, communis sit tamen tribulatio, quibus probatio, spes, dilectio spiritusque communis est. Omnes autem nos dominus consolatur, qui et haec temporalia mala praedixit et post haec bona aeterna promisit. Nec debet, cum proeliatur, infringi, qui vult post proelium coronari, vires illo subministrante certantibus, qui praeparat ineffabilia dona victoribus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable