Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 26.3
lat augustine stoa011 perseus lat2
Rescripta illa nostra non tibi ad nos auferant scribendi fiduciam, praesertim quia timorem nostrum non inprobabili defensione lenisti. Parvulos tuos resalutamus et in Christo tibi grandescere optamus, qui iam in hac aetate cernunt quam sit amor huius saeculi periculosus et noxius. Atque utinam, cum magna et dura quatiuntur, parva et flexibilia corrigantur. De domo illa quid dicam, nisi benignissimae tuae curae gratias agam? Nam eam quam dare possumus, nolunt, quam volunt autem dare non possumus. Neque enim, sicut falso audierunt, a decessore meo relicta est ecclesiae, sed inter antiqua eius praedia possidetur et antiquae alteri ecclesiae sic cohaeret quem ad modum ista qua de agitur, alteri. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable