LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 27.2

lat augustine stoa011 perseus lat2

Quaesumus igitur, ut, cum ecclesiae causas audis, quamlibet nefariis iniuriis appetitam vel afflictam esse cognoveris, potestatem occidendi te habere obliviscaris, petitionem nostram non obliviscaris. Non tibi vile sit neque contemptibile, fili honorabiliter dilectissime, quod vos rogamus ne occidantur, pro quibus dominum rogamus ut corrigantur. Excepto etiam, quod a perpetuo proposito recedere non debemus vincendi in bono malum, illud quoque prudentia tua cogitet quod causas ecclesiasticas insinuare vobis nemo praeter ecclesiasticos curat. Proinde si occidendos in his homines putaveritis, deterrebitis nos, ne per operam nostram ad vestrum iudicium aliquid tale per veniat, quo comperto illi in nostram perniciem licentiore audacia grassabuntur, necessitate nobis impacta ut etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos vestris iudiciis ingeramus. Hanc admonitionem, petitionem, obsecrationem meam ne, quaeso, aspernanter accipias. Neque enim te arbitror non recolere magnam me ad te et multo quam nunc es altius sublimatum, etiam si episcopus non essem, fiduciam tamen habere potuisse. Cito interim per edicta excellentiae tuae noverint haeretici Donatistae manere leges contra errorem suum latas, quas iam nihil valere arbitrantur et iactant, ne vel sic nobis parcere aliquatenus possint. Plurimum autem labores et pericula nostra, quo fructuosa sint, adiuvabis, si eorum vanissimam et impiae superbiae plenissimam sectam non ita cures imperialibus legibus comprimi, ut sibi vel suis videantur qualescumque molestias pro veritate atque iustitia sustinere, sed eos, cum hoc abs te petitur, rerum certarum manifestissimis documentis apud acta vel praestantiae tuae vel minorum iudicum convinci atque instrui patiaris, ut et ipsi qui te iubente adtinentur, duram, si fieri potest, flectant in melius voluntatem et ea ceteris salubriter legant. Onerosior est quippe quam utilior diligentia, quamvis ut magnum deseratur malum et magnum bonum teneatur, cogi tantum homines, non doceri.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable