LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 28.3

lat augustine stoa011 perseus lat2

Verum quia in omnibus rerum motibus, quid numeri valeant, facilius consideratur in vocibus eaque considerabo quibusdam quasi gradatis itineribus nititur ad superna intima veritatis, in quibus viis ostendit se sapientia hilariter et in omni providentia occurrit amantibus, initio nostri otii, cum a curis maioribus magisque necessariis vacabat animus, volui per ista quae a nobis desiderasti scripta proludere, quando conscripsi de solo rhythmo sex libros et de melo scribere alios forsitan sex, fateor, disponebam, cum mihi otium futurum sperabam. Sed postea quam mihi curarum ecclesiasticarum sarcina inposita est, omnes illae deliciae fugere de manibus, ita ut vix nunc ipsum codicem inveniam, quoniam tuam voluntatem nec petitionem sed iussionem contemnere nequeo. Quod sane opusculum si potuero mittere, non quidem me tibi obtemperasse, verum tamen te hoc a me tanto opere flagitasse, paenitebit. Difficillime quippe intelleguntur in eo quinque libri, si non adsit qui non solum disputantium possit separare personas, verum etiam pronuntiando ita sonare morulas syllabarum, ut eis exprimantur sensumque aurium feriant genera numerorum, maxime quia in quibusdam etiam silentiorum dimensa intervalla miscentur quae omnino sentiri nequeunt, nisi auditorem pronuntiator informet.

Provenance