LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 28.4

lat augustine stoa011 perseus lat2

Sextum sane librum, quem emendatum repperi, ubi est omnis fructus ceterorum, non distuli mittere caritati tuae; fortassis ipse tuam non multum refugiat gravitatem. Nam superiores quinque vix filio nostro et condiacono Iuliano, quoniam et ipse iam nobiscum commilitat, digni lectione vel cognitione videbuntur. Quem quidem non audeo dicere plus amo quam te, quia nec veraciter dico, sed tamen audeo dicere plus desidero quam te. Mirum videri potest, quem ad modum quem pariter amo, amplius desiderem; sed hoc mihi facit spes amplior videndi eum; puto enim quod si ad nos te iubente vel mittente venerit, et hoc faciet quod adulescentem decet, maxime quia nondum curis maioribus detinetur, et te ipsum mihi expeditius adportabit. Quibus numeris consistant versus Davidici, non scripsi, quia nescio. Neque enim ex Hebraea lingua, quam ignoro, potuit etiam numeros interpres exprimere, ne metri necessitate ab interpretandi veritate amplius quam ratio sententiarum sinebat, digredi cogeretur. Certis tamen eos constare numeris credo illis qui eam linguam probe callent. Amavit enim vir ille sanctus musicam piam et in ea studia nos magis ipse quam ullus alius auctor accendit. Habitetis omnes in aeternum in adiutorio altissimi, qui habitatis unanimes in domo, pater materque fratres filiorum et cuncti unius patris filii memores nostri.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable