LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 29.1

lat augustine stoa011 perseus lat2

Epistula mea, quam pervexit carissimus filius et condiaconus noster Timotheus, iam parata erat profectum, quando filii nostri Quodvultdeus et Gaudentius ad nos venerunt cum litteris tuis. Inde factum est, ut continuo proficiscens non adferret responsionem meam, quoniam post illorum adventum quantulumcumque apud nos inmoratus est et profecturus per horas singulas videbatur. Sed etsi per eum respondissem, adhuc debitor forem. Nam et nunc, quod videor respondisse, debitor sum, non dico caritatis, quam tanto magis debemus quanto amplius inpenderimus, cuius nos perpetuos debitores ostendit apostolus dicens: Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis, sed ipsius epistulae tuae; quando enim sufficiant tuae suavitati tantaeque aviditati animi tui, quam mihi lecta nuntiavit? Rem quidem in te mihi notissimam insinuavit; verum tamen etsi non mihi rei novae insinuatrix, nova tamen rescriptorum exactrix fuit.

Provenance