Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 29.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Miraris fortasse cur me huius debiti persolutorem inparem dicam, cum tu de me tam multum sentias, qui me tamquam anima mea noveris. Sed hoc ipsum est, quod mihi magnam difficultatem facit respondendi litteris tuis, quia et quantus mihi videaris, parco dicere propter verecundiam tuam, et utique minus dicendo, cum tu in me tantam laudem contuleris, quid nisi debitor remanebo? Quod non curarem, si ea quae de me ad me locutus es, non ex caritate sincerissima dicta scirem sed adulatione inimica amicitiae. Hoc quippe modo nec debitor fierent, quia talia rependere non deberem; sed quanto magis novi quam fideli animo loqueris, tanto magis video quanto debito graver. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable