Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 29.4
lat augustine stoa011 perseus lat2
Sed nolo te vel benivolentia sic falli. Cui benivolentiae debitor sum, quia et tam fideliter et tam benivole ea quae vera sunt, possem de te dicere, nisi, ut supra dixi, verecundiae tuae parcerem. Ego autem quando laudor a germanissimo et familiarissime animae meae, velut a me ipso lauder, sic habeo. Quod cernis quam molestum sit, etiam si vera dicantur; quanto potius, quia etiam, cum sis altera anima mea, immo una sit anima tua et mea, sic in me falleris putando mihi adesse quae desunt, quo modo et de se ipse unus homo falli potest! Quod non tantum ideo nolo, ne, quem diligo, tu fallaris, verum etiam ne minus ores, ut sim quod iam esse me credis. Nec in eo sum tibi debitor, ut eodem progressu benivolentiae credam et loquar de te bona quae adhuc et tu tibi deesse cognoscis, sed ut animo tam quidem benivolo ea tamen dicam bona tua, dona dei, de quibus in te certus sum. Quod non ideo non facio, ne fallar in eis, sed ne tu a me laudatus ipse te laudasse videaris et propter illam iustitiae regulam, quia mihi fieri nolo. Quod si fieri debet, eligo esse debitor, quam diu puto non esse faciendum; si autem fieri non debet, nec debitor sum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable