Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 29.5
lat augustine stoa011 perseus lat2
Sed novi, quid mihi ad haec respondere possis: Ita ista loqueris, quasi prolixam epistulam tuam de laudibus meis desideraverim. Absit ut hoc de te credam; sed epistula tua nolo dicere quam veris vel quam non veris plena tamen laudibus meis hoc de me ut rependerem etiam te nolente flagitavit. Nam si quid aliud volebas ut scriberem, largitorem me desiderabas, non redditorem. Porro iustitiae ordo sic habet, ut debitum prius reddamus, tum deinde, cui reddimus, si hoc placet, aliquid et donemus: quamquam etiam talia qualia desiderasti ut scriberem, si diligentius praecepta dominica cogitemus, reddimus potius quam donamus, si nemini quicquam debendum est, nisi ut invicem diligamus. Ipsa quippe dilectio exigit debitum, ut fraternae caritati servientes eum qui se adiuvari recte velit, in quo possumus, adiuvemus. Sed, mi frater, et tu credo quod noveris quanta sint in manibus meis, quibus adversus curas quas nostrae servitutis neces- sitas habet, vix mihi paucissimae guttae temporis stillantur, quas aliis rebus si inpendero, contra officium meum mihi facere videor.