LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 29.6

lat augustine stoa011 perseus lat2

Quod enim vis, ut ad te prolixam epistulam scribam, et hoc quidem debeo, fateor; debeo prorsus hoc tam dulci, tam sincerae, tam mera e voluntati tuae. Sed quia bonus es amator iustitiae, inde te admoneo, ut de illa quam diligis, hoc a me libentius audias. Cernis prius esse quod et tibi et aliis quam quod tibi tantum modo debeo; et tempus ad omnia mihi non sufficit, quando nec ad illa quae priora sunt. Unde omnes carissimi et familiarissimi mei, quorum in nomine Christi inter primos mihi es, rem facient officii sui, si non solum mihi alia scribenda ipsi non inponant, verum etiam ceteros quanta possunt auctoritate et sancta benignitate prohibeant, ne videar ego durus, cum a singulis petita non dedero, dum ea magis volo reddere, quae omnibus debeo. Denique cum, sicut speramus et promissum tenemus, ad nos venerit venerabilitas tua, scies quibus operibus litterarum et quantum occupatus sim, et instantius facies quod rogavi, ut et alios, quos potueris, mihi aliquid aliud scribendum volentes iniungere a me demoliaris. Dominus deus noster impleat cordis tui tam grandem et tam sanctum sinum, quem ipse fecit, domine beatissime.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable