LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 3.1

lat augustine stoa011 perseus lat2

Numquam aeque quicquam tuarum inquisitionum me in cogitando tenuit aestuantem atque illud, quod recentissimis tuis litteris legi, ubi nos arguis quod consulere neglegamus, ut una nobis vivere liceat. Magnum crimen et, nisi falsum esset, periculosis-simum. Sed cum perprobabilis ratio demonstrare videatur hic nos potius quam Carthagini vel etiam in rure ex sententia posse degere, quid tecum agam. mi Nebridi, prorsus incertus sum. Mittaturne ad te accommodissimum tibi vehiculum? Nam basterna innoxie te vehi posse noster Lucinianus auctor est. At matrem cogito, ut quae absentiam sani non ferebat, inbecilli multo minus esse laturam. Veniamne ipse ad vos? At hic sunt, qui neque venire mecum queant et quos deserere nefas putem. Tu enim potes et apud tuam mentem suaviter habitare; hi vero ut idem possint, satagitur. Eamne crebro et redeam et nunc tecum, nunc cum ipsis sim? At hoc neque simul neque ex sententia vivere est. Non enim brevis est via, sed tanta omnino, cuius peragendae negotium saepe suscipere non sit ad optatum otium pervenisse. Huc accedit infirmitas corporis, qua ego quoque, ut nosti, non valeo, quod volo, nisi omnino desinam quicquam plus velle, quam non valeo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable