Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 3.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Profectiones ergo, quas quietas et faciles habere nequeas, per totam cogitare vitam non est hominis de illa una ultima, quae mors vocatur, cogitantis, de qua vel sola intellegis vere esse cogitandum. Dedit quidem deus paucis quibusdam, quos ecclesiarum gubernatores esse voluit, ut et illam non solum expectarent fortiter, sed alacriter etiam desiderarent et harum obeundarum labores sine ullo angore susciperent; sed neque his, qui ad huius modi administrationes temporalis honoris amore raptantur, neque rursum his, qui cum sunt privati, negotiosam vitam appetunt, hoc tantum bonum concedi arbitror, ut inter strepitus inquietosque conventus atque discursus cum morte familiaritatem, quam quaerimus, faciant; deificari enim utrisque in otio licebat. Aut si hoc falsum est, ego sum omnium ne dicam stultissimus, certe ignavissimus, cui nisi proveniat quaedam secura cessatio, sincerum illud bonum gustare atque amare non possum. Magna secessione a tumultu rerum labentium, mihi crede, opus est, ut non duritia, non audacia, non cupiditate inanis gloriae, non superstitiosa credulitate fiat in homine nihil timere. Hinc enim fit illud etiam solidum gaudium nullis omnino laetitiis ulla ex particula conferendum.