Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 31.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
In primis peto caritatem vestram et per Iesum obsecro, ne vos mea contristet absentia corporalis. Nam spiritu et cordis affectu puto vos non dubitare nullo modo me a vobis posse discedere, quamvis me amplius contristet quam forte vos ipsos, quod infirmitas mea sufficere non potest omnibus curis quas de me exigunt membra Christi, quibus me et timor eius et caritas servire compellit. Illud enim noverit vestra dilectio numquam me absentem fuisse licentiosa libertate sed necessaria servitute, quae saepe sanctos fratres et collegas meos etiam labores marinos et transmarinos compulit sustinere, a quibus me semper non indevotio mentis sed minus idonea valitudo corporis excusavit. Proinde, dilectissimi fratres, sic agite, ut, quod ait apostolus, sive adveniens et videns vos sive absens, audiam de vobis quia statis in imo spiritu, uno animo conlaborantes fidei evangelicae. Si vos aliqua molestia temporalis exagitat, ipsa vos magis admonere debet quem ad modum de illa vita cogitare debeatis, ubi sine aliquo labore vivatis, evadentes non molestas angustias temporis parvi sed horrendas poenas ignis aeterni. Nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto labore agitis ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis, quantum vos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis! Et si mors sic timetur, quae finit temporalem laborem, quo modo timenda est, quae mittit in aeternum dolorem! Et si deliciae saeculi huius breves et sordida e sic amantur, quanto vehementius futuri saeculi gaudia pura et infinita quaerenda sunt! Ista cogitantes, nolite esse pigri in operibus bonis, ut ad vestri seminis messem suo tempore veniatis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable