LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 32.1

lat augustine stoa011 perseus lat2

Cum habitu valitudinis vel natura frigus ferre non possim, numquam tamen maiores aestus quam ista hieme tam horrenda perpeti potui, quod ad vos, ad quos volatu maria transeunda fuerant, tam in proximo constitutos, tam de longinquo visendi nos gratia venientes, non dicam pergere sed volare non potui. Et forsitan sanctitas vestra eandem hiemalem asperitatem poenae meae tantum causam putaverit. Absit, carissimi. Quid enim grave ac molestum vel etiam periculosum habent imbres isti, quod non mihi subeundum ac ferendum fuit, ut ad vos venirem, tanta in tantis malis nostris solatia, in hac generatione tortuosa ac perversa tam ardenter accensa de summo lumine lumina suscepta humilitate sublimia et contempta claritate clariora? Simul etiam fruerer carnalis patriae meae tam spiritali felicitate, quae vos etiam praesentes habere meruit, de quibus absentibus, cum id quod nati estis et quod gratia Christi facti estis, audiret, quamvis caritate crederet, tamen ne non crederetur, narrare forsitan verebatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable