Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 33.11
lat augustine stoa011 perseus lat2
Denegare autem iurationem qualibet fide praeditas mentes, quanto magis fide Christiana, non dico aliquid contrarium confirmare, sed omnino dubitare, fas non est. De qua re quid sentiam, satis, ut arbitror, in epistula quam ad fratrem meum scripsi, planissime aperui. Scripsit mihi sanctitas tua: Si aut ego aut Hipponienses hoc censent, ut iuri iurando violenter extorto satis fiat. Tu enim ipsa quid censes? Placetne tibi, ut etiam certa morte imminente, quod tunc inaniter metuebatur, nomen domini dei sui in fallaciam Christianus adsumat, deum suum testem falsitati Christianus adhibeat? Qui profecto si praeter iurationem ad falsum testimonium morte imminente cogeretur, maculare vitam suam magis timere debuit quam finire. Hostiles inter se acies et armatae certe apertissima mortis intentione confligunt, et tamen, cum invicem iurant, laudamus fidem servantes, fallentes autem merito detestamur. Ut autem iurarent, quid utraeque ab alterutris nisi occidi vel capi timuerunt? Ac per hoc vel mortis vel captivitatis metu extortae iurationi nisi pareatur, nisi fides quae ibi data est custodiatur, sacrilegii, periurii crimine detinentur etiam tales homines, qui magis metuunt peierare quam hominem occidere; et nos, utrum implenda sit extorta iuratio servorum dei munere sanctitatis praeminentium, monachorum ad perfectionem mandatorum Christi rerum etiam suarum distributione currentium, quasi disceptaturi ponimus quaestionem.