LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 33.12

lat augustine stoa011 perseus lat2

Nam quid exilii vel deportationis aut relegationis nomine promissa illa praesentia praegravatur, obsecro te? Puto quod presbyterium non est exilium. Hoc ergo noster eligeret quam illud exilium? Absit a nobis ut sic sanctus dei et nobis carissimus defendatur; absit, inquam, ut dicatur maluisse exilium quam presbyterium aut maluisse periurium quam exilium. Haec dicerem, si vere a nobis aut a populo iuratio ei fuisset extorta promittendae praesentiae; nunc vero non extorta est dum negaretur, sed, dum offerretur accepta, et hoc ea spe, sicut supra diximus, quia per illam praesentiam creditum est eum etiam ad clericatum suscipiendum posse desiderantibus consentire. Postremo, quodlibet de nobis vel de Hipponiensibus sentiatur, longe alia est eorum causa qui coegerint iurare, quam eorum qui non dicam coegerint, sed suaserint, peierare. Ipse etiam de quo agitur, considerare non renuat utrum sit peius sub quolibet timore ius iurandum, an remoto timore ipso periurium.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable