LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 33.13

lat augustine stoa011 perseus lat2

Deo gratias quia non aliter Hipponienses promissum circa se impleri sentiunt, quam ut adsit voluntate habitandi, et eat quo necesse fuerit, cum dispositione redeundi. Nam si verba iurationis adtenderent et exigerent, nullo modo servus dei recedere quam ullo modo debuit peierare. Sed quia crimen eorum esset non dico talem virum sed quemlibet hominem sic tenere, nec ipsi aliam expectationem se habuisse probaverunt, qui audientes quod rediturus abscesserit, gratulati sunt, nec aliud illis verax iuratio debet quam id quod ab illa expectaverunt. Quid est autem, quod dicitur eum iuratione ore suo expressa exceptionem fecisse necessitatis, quasi non ore suo rursus hoc iussit auferri? Certe ad populum quando ipse locutus est, tunc etiam interponeret. Quod si fecisset, non utique responderetur: Deo gratias, sed ad illam rediretur reclamationem quae facta fuerat quando sic a diacono recitatum est. Et numquid ad rem pertinet, sive interposita sit ad recedendum necessitatis excusatio sive non sit? Nihil ab illo aliud expectatum est quam id quod supra diximus. Expectationem autem eorum quibus iuratur quisquis deceperit, non potest esse non periurus,

Provenance