Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 33.14
lat augustine stoa011 perseus lat2
Fiat ergo quod promissum est, et infirmorum corda sanentur, ne tanto exemplo, quibus hoc placuerit, ad imitandum periurium aedificentur, quibus autem displicet, iustissime dicant nulli nostrum credendum esse non solum promittenti aliquid sed etiam iuranti. Hinc enim potius cavendae sunt linguae inimicorum, de quibus tamquam iaculis ad interficiendos infirmos maior ille utitur inimicus. Sed absit ut de tali anima speremus aliud quam quod dei timor inspirat et tanta quae in illa est excellentia sanctitatis hortatur. Ego autem, quem dicis etiam prohibere debuisse, fateor, non potui sic sapere, ut tanto vel tumultu vel offensione magis everti vellem ecclesiam cui servio, quam id quod a tali viro nobis offerebatur, accipere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable