Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 33.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Sed quamvis tanto motu populi et tanta perturbatione ecclesiae permoverer nec aliud constipationi illi dixissem nisi eum me invitum ordinare non posse, nec sic tamen adductus sum, quia et hoc promiseram non me fuisse facturum, ut aliquid ei de suscipiendo presbyterio suaderem; quod si persuadere potuissem, non iam ordinaretur invitus. Servavi utriusque promissionis fidem, non solum illius quam iam populo patefeceram, verum etiam illius in qua uno teste, quantum ad homines adtinet, detinebar. Servavi, inquam, fidem promissionis, non iurationis, in tanto periculo. Quod licet falso, sicut postea comperimus, metuebatur, omnibus tamen, si quod esset, communiter inpendebat, et erat metus ipse communis, ac propter ecclesiam, in qua eramus, maxime metuens abscedere cogitabam. Sed metuendum fuit, ne magis me absente tale aliquid faceret et reverentia minor et dolor ardentior. Deinde, si cum fratre Alypio discederent per populum constipatum, caven- dum fuit, ne quisquam in eum manum mittere auderet; si autem sine illo, quae frons esset existimationis, si quid ei fortassis accideret et viderer eum propterea deseruisse, ut furenti populo traderetur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable