LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 33.3

lat augustine stoa011 perseus lat2

Inter hos aestus meos gravemque maerorem et nullius consilii respirationem, ecce repente atque inopinate sanctus filius noster Pinianus mittit ad me servum dei, qui mihi diceret eum se velle populo iurare quod, si esset ordinatus invitus, ex Africa discederet omnino, credo, existimans eos, quando quidem peierare non posset, non iam ulterius infructuosa perseverantia clamaturos ad expellendum hinc hominem, quem saltem deberemus habere vicinum. Mihi autem quia videbatur vehementiorem eorum dolorem post hanc iurationem fuisse metuendum, apud me tacitus habui, et quia simul petierat ut ad eum venirem, non distuli. Cum mihi dixisset hoc ipsum, continuo et illud adiunxit eidem iurationi, quod mihi, dum ad eum pergo, per alium dei servum mandaverat, de praesentia scilicet sua, si ei clericatus sarcinam nolenti nullus inponeret. Hic ego in tantis angustiis quasi aura spirante recreatus nihil ei respondi, sed ad fratrem Alypium gradu concitatiore perrexi eique quid dixerit, dixi. At ille, ut existimo, devitans ne quid se auctore fieret, unde vos putabat offendi: Hinc me, inquit, nemo consulat. Quo audito, ad populum tumultuantem perrexi, factoque silentio, quid promissum esset, cum promissione etiam iurationis aperui. Illi vero, qui solum eius presbyterium cogitabant atque cupiebant, non ita ut putabam, quod oblatum fuerat, acceperunt, sed inter se aliquantulum mussitantes petiverunt ut adderetur eidem promissioni atque iurationi, ut, si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, non nisi in ipsa Hipponiensi ecclesia consentiret. Rettuli ad eum; sine dubitatione adnuit. Renuntiavi illis; laetati sunt et mox iurationem pollicitam poposcerunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable