LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 33.4

lat augustine stoa011 perseus lat2

Reverti ad filium nostrum eumque inveni fluctuantem quibusnam verbis comprehendi posset illa cum iuratione promissio propter necessitates inruentes, quae possent eum ut abscederet, cogere. Simul etiam quid timeret ostendit, ne quis inruisset hostilis incursus, qui esset discessione vitandus. Volebat addi sancta Melania et aeris morbidi causationem, sed illius responsione reprehensa est. Ego autem dixi gravem ab illo et non contemnendam causam necessitatis ingestam, quae cives etiam emigrare compelleret; sed si haec populo dicerentur, timendum esse ne male nos ominari videremur, si autem sub generali necessitatis nomine fieret excusatio, non nisi fraudulentam necessitatem putari. Placuit tamen ut de hac re populi animum experiremur, et nihil aliud quam id quod putaveramus, invenimus. Nam cum eius verba a diacono dicta recitarentur et omnia placuissent, ubi nomen interpositae necessitatis insonuit, continuo reclamatum est promissaque displicuit, tumultu recrudescente et nihil aliud quam fraude secum agi populo existimantes Quod cum sanctus filius noster vidisset, iussit inde auferri nomen necessitatis rursumque ad laetitiam populus remeavit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable